Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/67

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
27
HISTORIA ARCANA.

cui quidem ut asinum referret, nihil omnino nisi rudere relinquebatur. Quaternis totis mensibus eam homo vitam exegit, cum in furorem actus, prorsusque a mente alienatus, carcere dein emissus, mox interiit. Belisarium vel invitum ac renitentem in pristinam cum Antonina coniuge redire gratiam adegit. Photium humeris ac dorso ceu mancipium, flagellis male acceptum edicere iussit, ubinam Theodosius ageret, ubi leno? Ille supplicio dire confectus licet, (homo quippe valetudinarius, et infirmis antea viribus, curaeque corporis studens, et omnium iniuriarum insolens atque calamitatum) tamen iusiurandum conservare maluit, quam arcana Belisarii prodere; quanquam haec omnia in lucem tandem venere. Nam Theodora Calligonum nacta restituit Antoninae; Theodosium vero Byzantium evocatum, in regia occulte habuit; accita autem postridie Antonina: O amicissima Patricia, inquit, gemma in manus incidit pridie sihi, qualem vidisse neminem puto mortalium; si ulla te eius videndae cupiditas tangit, hoc tibi spectaculum ego non inviderim, sed ultro ostenderim. Antonina rem non assecuta, gemua ut sibi indicaretur, etiam atque etiam flagitabat. llla ex cuiusdam eunuchi cubiculo apprehensum