Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/66

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
26
PROCOPII

mare iusserat; illud satellitibus praecipiens, ut hominem quam occultissime ducant, apud Cilicas vero clam dent in custodiam, nullique mortalium, ubi terrarum sit ille, significent, ipse cum Calligono, et amplissimis Theodosii fortunis, Byzantium ire pergit. Hic sane Theodora documentum apud omnes homines statuere voluit; nempe sanguinariam referre Antoninae gratiam, immo maioribus atque scelestioribus obsequiis compensare. Nam illa paulo ante Ioannem Cappadocem ex insidiis Imperatrici tradiderat, ipsa vero magnam illi virorum manum, quos et insontes peremit. Nam ex Belisarii, atque Photii necessariis, alios hoc vel solo nomine, quod cum illis intercederet consuetudo, ita verberibus accepit, ut, quo tandem eorum calamitates evaserint, incertum hodieque sit, Alios vero, quibus eorumdem hominum amicitiam crimini vertit, exilio mulctavit. Theodosium quendam Senatorii ordinis virum, «ui Ephesii comitem itineris se Photio dederat, omnibus privatum bonis, in ergastulo subterraneo, ac penitus inculto tenebris ad praesepium stitit, tam brevi fune collo devinctum, semper ut corpus intenderet, remittere vero minime posset. Ergo miser ad illud praesepium iugiter consistens, cibum quietemque carpebat, ac reliquis naturae parebat necessitatibus;