Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/69

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
29
HISTORIA ARCANA.

nus exhorrescerent, ac detestarentur, ei tamen omnia concesserunt, Tertium jam annum agebat Photius in eo squalore, cum ecce per quietem visus Zacharias Propheta illi est, qui fugam imperaret, praesidiumque sancte polliceretur; quo visu fretus, inde clam erupit, cumque innumeros propemodum persecutores praesens latuisset, tantem Hierosolymam pervenit: ubi detonsa caesarie, sumptoque Monachorum habitu, Theodorae potuit evadere carnificinam. Cui cum Belisarius iniustissimis afflicto calamitatibus ire suppetias neglexisset£, contra quam sacramenti fide, ut dixi, promiserat, omnibus deinde suis in rebus merito infensum habuit divinum numen. Nam paulo post adversum Persas et Chosroem tertio iam in provincias Romanorum grassantes ducere iussus exercitum, quamquam inde cum laude hostem abegerit, sceleris tamen notam subivit. Cum etenim Chosroem, qui Euphrate transmisso urbe frequentissima Callinico omnibus destituta praesidiis potitus erat, infinita Romanorum multitudine in suam potestatem redacta, Belisarius insequi nihil curaverit, sed in castris se continuerit, suspicionem de se excitavit, quasi vel rem de industria male gereret, vel ignaviter hostibus concederet.