Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/70

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
30
PROCOPII

4. Illud quoque sub idem tempus ei contigit. Cum lues Byzantiorum depasceretur multitudinem, ut superioribus libris meminimus, Iustinianus Imperator morbo difficillimo laborabat, ut iam interiisse etiam diceretur. Fama vulgi rumoribus exagitata ad castra pervasit, militemque Romanum. Hic vero dictitare ex Praefectis nonnulli, si populus Romanus Byzantii permitteretur Caesarem pronunciare, fore omnino ut ipsi in castris perpetuo versarentur. Nec ita multo post e morbo recreari coepit Imperator; tum vero duces exercitus deferunt alius alium, et Belisarii, atque Buzae eam fuisse vocem, quam modo dixi, Petrus, et Ioannes helluo asseverabant. Haec ab iis de se dici interpretata Theodora, ira efferbuit, iussitque omnes extemplo adesse Byzantii. Dicti auctoribus pervestigatis, Buzem repente accersit in gynaeceum, sicuti de re quapiam graviori cum eo communicatura. Caeterum in regia erat subterraneus ac tutissimus carcer, ad quem ibatur per longos anfractus; Tartaro similem diceres. Ergo in hoc, ubi vinciebantur, qui illi offensioni fuissent, Buzem habuit; scilicet vir consularis in eam sentinam deturbatus, longo tempore delituit, nulla de eo certa fama; nam diei,