Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/71

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
31
HISTORIA ARCANA.

noctisque vicissitudines nullo poterat vel ipse in tenebris iacens indicio distinguere, vel ab alio resciscere; quippe cum in dies singulos qui ei, veluti ferae cuipiam belluae pastum obiectabat, mutus iuberetur illuc penetrare. Interiisse iam putabatur, eiusque memoriam sermonibus usurpare nullus plane audebat; cum uno atque altero anno, et quaternis praeterea mensibus elapsis, inde (aliquam fortasse commovens miserationem) emissus, quasi redivivus ab omnibus circumspectabatur; ’ ex eoque coepit tempore caecutire, ac reliquo tempore adversa semper uti valetudine. Itaque Buzae cecidit res. Belisarium autem, nulli licet crimini, cuius insimularetur, obnoxium; Augusta tamen instante, Imperator exautoravit; Martino eius loco exercitus Orientis duce designato. Praeterea scutatos, hastatosque milites, ac reliquum Belisarii satellitium rei bellicae peritum, quibusdam aulae primatibus et eunuchis concessit, qui coniectis sortibus eos vel sic armatos inter se partirentur. Denique amicis, qui pridem Belisario praesto fuissent, interdicit illius consuetudinem. Miserum sane et acerbum spectaculum, etsi visum, haud tamen facile creditu, Belisarium hominem iam privatum urbem obire solum, nunquam