Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/83

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
63
HISTORIA ARCANA.

tii Leo summam habebat Imperii, cum tres in Illyria nati, exercendisque agris assueti adolescentes Zimarchus, Ditybistus et Iustinus (cuius Bederiana patria fuit) summae, qua domi premebantur, egestatis vitandae causa, militiam sequuntur, pedibusque Byzantium veniunt, reiectis post terga sagis, in quibus praeter secundarios panes, nihil eis quod reconderent, ex re domestica fuit. Numeris militaribus inscripti ab Imperatore, utpote egregia corporis forma conspicui, ad regiae custodiam seliguntur. Imperio deinde potitus Anastasius, in Isauros, qui arma sumpserant, florentissimum immittit exercitum, quem Ioannes gibbus ductavit. Is Iustinum criminis reum includit carcere, postridie statim capite plectendum. “Verum, ut dux ille narrare solebat, a proposito deterretur, viso per quietem sibi, qui proceritate ac reliquo corporis habitu praestantius quid homine prae se ferret, iuberetque dimitti quem pridie tradidisset custodiae. Ille somno excitus non magni ducit quae in