Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/84

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
64
PROCOPII

somno visa forent, nocteque insequente iisdem in quiete visis et auditis, ac nihilominus neglectis; tertio ab eadem illa specie atrocioribus minis exagitatur, ut dicto pareat: Nam hoc, inquit, homine, huiusque propinquis opus cum primis erit, quando ira mihi mox concitabitur. Sic mortem evadere Iustino contigit. Tempore deinde procedente, magnam is consequitur potentiam, Praetorianis militibus praefectus ab Anastasio Principe: qui ubi fato concessit, ea fretus Iustinus praefectura capessivit Imperium, senex iam licet capularis, et, quod Romanis antehac nou evenit, adeo litterarum expers et, quod dicitur, analphabetus, ut cum sui soleat nominis apices libellis indere Princeps, cum quid imperat faciundum, ipse neque imperare neque compos esse posset rerum gerendarum, sed Proclus, qui officio Quaestoris fungebatur eique assidebat, omnia faceret pro arbitrio. Verum ut aliquod Imperatoris manus extaret argumentum, a magistratu, qui id muneris habet, excogitatum hoc est. Tabellae ligneae perpolitae formam quatuor literarum, quae legi Latine possent, incidendam curant, eaque libello imposita, calamus colore im-