Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/87

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
67
HISTORIA ARCANA.

7. Cum pridem duae populi, ut diximus, factiones essent, conciliata sibi altera Venetorum, cuius iam antea studia acquisierat, ita miscere omnia potuit ac perturbare, ut exinde rem Romanorum publicam inclinatam labefactarit, licet Venetorum seditiosi quique duntaxat illius libidini obtemperarent, qui tamen gliscente calamitate, omnium mortalium moderatissimi habiti sunt, quod data peccandi potestate parcius abuterentur. Ex prasinis vicissim, qui seditiones agitarent, haud sese contiauerunt; sed ut sibi facultas fuit, ita facinora perpetrarunt, quamquam identidem occultis affecti suppliciis; ex quibus quotidie nihilominus sumerent maiores spiritus. Nam usu venit, ut iniuriis lacessiti ad maiora flagitia traducant animum. Ergo proritatis tum ab eo concitatisque palam Venetis, universum convulsum suis sedibus est Romanum Imperium, quasi ab hostibus vastatae urbes, vel terrae quodam motu prostratae, vel eluvione oppressae; nam omnia passim concussa, locoque dimota, iura, leges, ac totus Reipub. status susque deque tracta sunt. Factiosi