Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/88

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
68
PROCOPII

statim comere caesariem, ac novo quodam, et Romanis alieno cultu recidere; nam mento et alis intonsis, quae Persarum more prolixe lubebat promittere, sinciput capillitio ad tempora usque nudarunt, coma ad occipitium permissa, ut Massagetae solent, nulla lege diffluere; quare et hunc habitum Hunnicum appellavere. Omnes sibi curarunt vestes arte laboratas, iisque quam pro dignitate splendidioribus amiciebantur, quas iniquis sibi praedis poterant comparare. Vestis manicae ad volam strictissime coibant; inde vero ad humeros in miram amplitudinem diffundebantur. Cum autem in Theatro vel Circo intenta manu vociferarentur, vel alios, ut fit, incitarent; ea potissimum vestimenti pars exerebatur, ut Bardis opinionem afferrent, tam plena fortique esse se corporis habitudine, ut illo egeret vestium amictu; neque viderunt tumida et inani veste tanto magis sui corporis prodendam tenuitatem. Humera-