Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/94

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
74
PROCOPII

ventarent, praeter impensas magnis etiam largitionibus auxit. Unde Romanorum provinciae frequentibus barbarorum expositae sunt incursionibus, qui ad Romanas opes, quas semel delibassent, redibant, ab lisque divelli se non patiebantur. Libuit ei magnum pecuniarum pondus marinis substructionum molibus demergere ad fluctuum amoliendam vim, et magnorum lapidum obicibus contra Ponti confluentis impetum ire pertinacius, et quodam divitiarum conatu maris violentiae quaesita gloria obluctari. Privatas Romanorum substantias undecumque sibi contraxit, his quidem vanis obiectis criminibus, ab aliis dono sibi destinatas fortunas, inepte commemorans. Plerique parricidiorum, et eiusmodi scelerum rei poenas evasuri, omnibus ei bonis cesserunt. Alii cum vicinis nullo iure, ut fit, de praediis iudicio contendentes, postquam secundis legibus causam in adversarios obtinere actores iniqui non poterant, in rem Caesaris litem verterunt; id saltem consecuti, quod nullo damno ei fierent noti gratique, deinde iniquissimo iure adversarios oppressissent.

Haud ab re esse puto huius hominis formae ducere lineamenta. Corpore neque procero fuit neque pusillo nimis, sed quo staturam iu-