Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/95

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
75
HISTORIA ARCANA.

stam non excederet; neque omnino gracili, sed succi moderate pleno; vultu tereti, nec invenusto, quippe qui post biduum ruberet ieiunus; eius species, ut verbo statuam, Domitianum Vespasiani filium plurimum referebat; cuius morum improbitatem sic experti sunt Romani, ut neque post laniatum odium in eum concoxerint, sed Senatusconsulto cautum sit ne Domitiani nomen titulis consignatum vel statua ulla extaret. Certe Romae, vel alibi nominis illius inscriptionem videre non est, nisi insculptum sicubi fuerit cum principibus aliis; signum vero nusquam gentium apparet in orbe Romano, praeter unum aeneum, hac de causa positum. Erat Domitiano libera et alioqui honesta coniux, quae nemini aliquando hominum molestiae, vel fraudi fuerit, et mariti scelera nunquam probaverit. Haec tum, quod plurimum diligeretur, in Senatum accita, petere quidquid liberet iubebatur. Illa rogat dumtaxat ut Domitiani corpus condere, eidemque vel unam ex aere statuam, ubi sibi videretur, locare liceret. Permisit haec Senatus. Femina, ut crudelitatis lanionum mariti