Jump to content

Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/121

E Wikisource
Haec pagina emendata est
46
de bello gallico

manūs ad Caesarem tendere et vōce sīgnificāre coepērunt, sēsē in ēius fidem āc potestātem venīre neque contrā populum Rōmānum armīs contendere. Item, cum ad oppidum accēssisset castraque ibi pōneret, puerī mulierēsque ex mūrō passīs manibus suō mōre pācem ab Rōmānīs petiērunt.

14. Prō hīs Dīviciācus (nam post discēssum Belgārum dīmissis Aeduōrum cōpiīs ad eum reverterat) facit verba: Bellovacōs omnī tempore in fidē atque amīcitiā cīvitātis Aeduae fuisse: impulsōs ā suīs prīncipibus, quī dīcerent Aeduōs ā Caesare in servitūtem redāctōs omnēs indīgnitātēs contumēliāsque perferre, et ab Aeduīs dēfēcisse et populō Rōmānō bellum intulisse. Quī ēius cōnsiliī prīncipēs fuissent, quod intellegerent quantam calamitātem cīvitātī intulissent, in Britanniam profūgisse. Petere nōn sōlum Bellovacōs, sed etiam prō hīs Aeduōs, ut suā clēmentiā āc mānsuētūdine in eōs ūtātur. Quod sī fēcerit, Aeduōrum auctōritātem apud omnēs Belgās amplificātūrum; quōrum auxiliīs atque opibus, sī qua bella inciderint, sustentāre cōnsuērint.

15. Caesar honōris Dīviciācī atque Aeduōrum causā sēsē eōs in fidem receptūrum et cōnservātūrum dīxit; et quod erat cīvitās māgnā inter Belgās auctōritāte atque hominum multitūdine praestābat, sexcentōs obsidēs popōscit. Hīs trāditīs omnibusque armīs ex oppidō collātīs, ab eō locō in fīnēs Ambiānōrum pervēnit, quī sē suaque omnia sine morā dēdidērunt. Eōrum fīnēs Nerviī attingēbant; quōrum dē nātūrā mōribusque Caesar cum quaereret, sīc reperiēbat: Nūllum aditum esse ad eōs mercātōribus: nihil patī vīnī reliquārumque rērum ad lūxuriam pertinentium īnferrī, quod iīs rēbus relanguēscere animōs