Jump to content

Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/123

E Wikisource
Haec pagina emendata est
48
de bello gallico

quod Nerviī antīquitus, cum equitātū nihil possent (neque enim ad hōc tempus eī reī student, sed quicquid possunt pedestribus valent cōpiīs) quō facilius fīnitimōrum equitātum, sī praedandī causā ad eōs vēnissent, impedīrent, tenerīs arboribus incīsīs atque īnflexīs crēbrīsque in lātitūdinem rāmīs ēnāntīs et rubīs sentibusque interiectīs effēcerant, ut īnstar mūrī hae saepēs mūnīmentum praebērent, quō nōn modo nōn intrārī, sed nē perspicī quidem posset. Hīs rēbus cum iter āgminis nostrī impedīrētur, nōn omittendum sibi cōnsilium Nerviī exīstimāvērunt.

18. Locī nātūra erat haec, quem locum nostrī castrīs dēlēgerant. Collis ab summō aequāliter dēclīvis ad flūmen Sabim, quod suprā nōmināvimus, vergēbat. Ab eō flūmine parī acclīvitāte collis nāscēbātur, adversus huīc et contrārius, passūs circiter ducentōs īnfimus apertus, ā superiōre parte silvestris, ut nōn facile intrōrsus perspicī posset. Intrā eās silvās hostēs in occultō sēsē continēbant; in apertō locō secundum flūmen paucae statiōnēs equitum vidēbantur. Flūminis erat altitūdō pedum circiter trium.

19. Caesar equitātū praemissō subsequēbātur omnibus cōpiīs; sed ratiō ōrdōque āgminis aliter sē habēbat āc Belgae ad Nerviōs dētulerant. Nam quod hostibus appropinquābat, cōnsuētūdine suā Caesar sex legiōnēs expedītās dūcēbat; post eās tōtīus exercitūs impedīmenta collocārat; inde duae legiōnēs, quae proximē cōnscīptae erant, tōtum āgmen claudēbant praesidiōque impedīmentīs erant. Equitēs nostrī cum funditōribus sagittāriīsque flūmen trānsgressī cum hostium equitātū proelium commīsērunt. Cum sē illī identidem in silvās ad suōs reciperent āc rūrsus ex silvā in nostrōs impetum facerent,