Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/146

E Wikisource
Haec pagina emendata est
65
lib. iii., cap. xi.-xiii.

dēportābant omnia sēque in proxima oppida recipiēbant: ibi sē rūrsus īsdem opportūnitātibus locī dēfendēbant. Haec eō facilius māgnam partem aestātis faciēbant, quod nostrae nāvēs tempestātibus dētinēbantur, summaque erat vāstō atque apertō marī, māgnīs aestibus, rārīs āc prope nūllīs portibus, difficultās nāvigandī.

13. Namque ipsōrum nāvēs ad hunc modum factae armātaeque erant: carīnae aliquantō plāniōrēs quam nostrārum nāvium, quō facilius vada āc dēcēssum aestūs excipere possent; prōrae admodum ērēctae atque item puppēs ad māgnitūdinem fluctuum tempestātumque accommodātae, nāvēs tōtae factae ex rōbore ad quamvīs vim et contumēliam perferendam; trānstra ex pedālibus in altitūdinem trabibus cōnfīxa clāvīs ferreīs digitī pollicis crassitūdine; ancorae prō fūnibus ferreīs catēnīs revinctae; pellēs prō vēlīs alūtaeque tenuiter cōnfectae, sīve propter inopiam līnī atque ēius ūsūs īnscientiam, sīve eō, quod est magis vērī simile, quod tantās tempestātēs Ōceanī tantōsque impetūs ventōrum sustinērī āc tanta onera nāvium rēgī vēlīs nōn satis commodē posse arbitrābantur. Cum hīs nāvibus nostrae clāssī ēius modī congressus erat, ut ūnā celeritāte et pulsū rēmōrum praestāret, reliqua prō locī nātūrā, prō vī tempestātum illīs essent aptiōra et accommodātiōra. Neque enim hīs essent rōstrō nocēre poterant (tanta in iīs erat fīrmitūdō), neque propter altitūdinem facile tēlum adigēbātur, et eādem dē causā minus commodē cōpulīs continēbantur. Accēdēbat, ut, cum saevīre ventur coepisset et sē ventō dedissent, et tempestātem ferrent facilius et in vadīs cōnsisterent tūtius et ab aestū relictae nihil saxa et cautēs timērent; quārum rērum omnium nostrīs nāvibus cāsus erat extimēscendus.