14. Complūribus expūgnātīs oppidīs, Caesar, ubi intellēxit frūstrā tantum labōrem sūmī, neque hostium fugam captīs oppidīs reprimī neque iīs nocērī posse, statuit exspectandam clāssem. Quae ubi convēnit āc prīmum ab hostibus vīsa est, circiter ccxx nāvēs eōrum parātissimae atque omnī genere armōrum ōrnātissimae profectae ex portū nostrīs adversae cōnstitērunt; neque satis Brūtō, quī clāssī praeerat, vel tribūnīs mīlitum centuriōnibusque, quibus singulae nāvēs erant attribūtae, cōnstābat, quid agerent aut quam ratiōnem pūgnae īnsisterent. Rōstrō enim nocērī nōn posse cōgnōverant; turribus autem excitātīs, tamen hās altitūdō puppium ex barbarīs nāvibus superābat, ut neque ex īnferiōre locō satis commodē tēla adigī possent et missa ā Gallīs gravius acciderent. Ūna erat māgnō ūsuī rēs praeparāta ā nostrīs, falcēs praeacūtae īnsertae affīxaeque longuriīs, nōn absimilī fōrmā mūrālium falcium. Hīs cum fūnēs, quī antemnās ad mālōs dēstinābant, comprehēnsī adductīque erant, nāvigiō rēmīs incitātō praerumpēbantur. Quibus abscīsīs antemnae necessāriō concidēbant, ut, cum omnis Gallicīs nāvibus spēs in vēlīs armāmentīsque cōnsisteret, hīs ēreptīs, omnis ūsus nāvium ūnō tempore ēriperētur. Reliquum erat certāmen positum in virtūte, quā nostrī mīlitēs facile superābant, atque eō magis, quod in cōnspectū Caesaris atque omnis exercitūs rēs gerēbātur, ut nūllum paulō fortius factum latēre posset: omnēs enim collēs āc loca superiōra, unde erat propinquus dēspectus in mare, ab exercitū tenēbantur.
Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/147
Appearance