Jump to content

Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/148

E Wikisource
Haec pagina emendata est
67
lib. iii., cap. xiv.-xvii.

15. Dēiectīs, ut dīximus, antemnīs, cum singulās bīnae āc ternae nāvēs circumsteterant, mīlitēs summā vī trānscendere in hostium nāvēs contendēbant. Quod postquam barbarī fierī animadvertērunt, expūgnātīs complūribus nāvibus, cum eī reī nūllum reperīrētur auxilium, fugā salūtem petere contendērunt. Āc iam conversīs in eam partem nāvibus, quō ventus ferēbat, tanta subitō malacia āc tranquillitās exstitit, ut sē ex locō movēre nōn possent. Quae quidem rēs ad negōtium cōnficiendum māximē fuit opportūna: nam singulās nostrī cōnsectātī expūgnāvērunt, ut perpaucae ex omnī numerō noctis interventū ad terram pervēnerint, cum ab hōrā ferē quārtā ūsque ad sōlis occāsum pūgnārētur.

16. Quō proeliō bellum Venetōrum tōtīusque ōrae maritimae cōnfectum est. Nam cum omnis iuventūs, omnēs etiam graviōris aetātis, in quibus aliquid cōnsiliī aut dīgnitātis fuit, eō convēnerant, tum nāvium quod ubique fuerat in ūnum locum coēgerant; quibus āmissīs, reliquī neque quō sē reciperent, neque quem ad modum oppida dēfenderent, habēbant. Itaque sē suaque omnia Caesarī dēdidērunt. In quōs eō gravius Caesar vindicandum statuit, quō dīligentius in reliquum tempus ā barbarīs iūs lēgātōrum cōnservārētur. Itaque omnī senātū necātō, reliquōs sub corōnā vēndidit.

cc. 17-19.
Sabīnus, lēgātus Caesaris, Venellōs superat.

17. Dum haec in Venetīs geruntur, Q. Titūrius Sabīnus cum iīs cōpiīs, quās ā Caesare accēperat, in fīnēs Venellō-