Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/150

E Wikisource
Haec pagina emendata est
69
lib. iii., cap. xviii.-xix.

negōtiī bene gerendī āmittendam nōn esse, ad castra īri oportēre. Multae rēs ad hōc cōnsilium Gallōs hortābatur: superiōrum diērum Sabīnī cunctātiō, perfugae cōnfīrmātiō, inopia cibāriōrum, cuī reī parum dīligenter ab iīs erat prōvīsum, spēs Veneticī bellī, et quod ferē libenter hominēs id, quod volunt, crēdunt. Hīs rēbus adductī nōn prius Viridovīcem reliquōsque ducēs ex conciliō dīmittunt, quam ab iīs sit concēssum, arma utī capiant et ad castra contendant. Quā rē concēssā laetī, ut explōrātā victōriā, sarmentīs virgultīsque collēctīs, quibus fossās Rōmānōrum compleant, ad castra pergunt.

19. Locus erat castrōrum ēditus et paulatim ab īmō acclīvis circiter passūs mīlle. Hūc māgnō cursū contendērunt, ut quam minimum spatiī ad sē colligendōs armandōsque Rōmānīs darētur, exanimātīque pervēnērunt. Sabīnus suōs hortātus cupientibus sīgnum dat. Impedītīs hostibus propter ea, quae ferēbant, onera, subitō duābus portīs ēruptiōnem fierī iubet. Factum est opportūnitāte locī, hostium īnscientiā āc dēfatīgātiōne, virtūte mīlitum et superiōrum pūgnārum exercitātiōne, ut nē prīmum quidem nostrōrum impetum ferrent āc statim terga verterent. Quōs integrīs vīrtibus mīlitēs nostrī cōnsecūtī māgnum numerum eōrum occīdērunt; reliquōs equitēs cōnsectātī paucōs, quī ex fugā ēvāscerant, relīquērunt. Sīc ūnō tempore et dē nāvālī pūgnā Sabīnus et dē Sabīnī victōriā Caesar est certior factus, cīvitātēsque omnēs sē statim Titūriō dēdidērunt. Nam ut ad bella suscipienda Gallōrum alacer āc prōmptus est animus, sīc mollis āc minimē resistēns ad calamitātēs ferendās mēns eōrum est.