Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/151

E Wikisource
Haec pagina emendata est
70
de bello gallico
cc. 20-27.
Sōtiātēs ā Crassō vincuntur.

20. Eōdem ferē tempore P. Crassus, cum in Aquītāniam pervēnisset, quae [pars], ut ante dictum est, et regiōnum lātitūdine et multitūdine hominum ex tertiā parte Galliae est aestimanda, cum intellegeret in iīs locīs sibi bellum gerendum, ubi paucīs ante annīs L. Valerius Praecōnīnus lēgātus exercitū pulsō interfectus esset, atque unde L. Manlius prōcōnsul impedīmentīs āmissīs profūgisset, nōn mediocrem sibi dīligentiam adhibendam intellegēbat. Itaque rē frūmentāriā prōvīsā, auxiliīs equitātūque comparātō, multīs praetereā virīs fortibus Tolōsā et Carcarsōne et Narbōne, quae sunt cīvitātēs Galliae prōvinciae fīnitimae hīs regiōnibus, nōminātim ēvocātīs in Sōtiātium fīnēs exercitum intrōdūxit. Cūius adventū cōgnitō, Sōtiātēs māgnīs cōpiīs coāctīs equitātūque, quō plūrimum valēbant, in itinere āgmen nostrum adortī prīmum equestre proelium commīsērunt, deinde equitātū suō pulsō atque īnsequentibus nostrīs subitō pedestrēs cōpiās, quās in convalle in īnsidiīs collocāverant, ostendērunt. Hī nostrōs disiectōs adortī proelium renovārunt.

21. Pūgnātum est diū atque ācriter, cum Sōtiātēs superiōribus victōriīs frētī in suā virtūte tōtīus Aquītāniae salūtem positam putārent, nostrī autem, quid sine imperātōre et sine reliquīs legiōnibus adulēscentulō duce efficere possent, perspicī cuperent: tandem cōnfectī vulneribus hostēs terga vertērunt. Quōrum māgnō numerō interfectō, Crassus ex itinere oppidum Sōtiātium oppūgnāre coepit. Quibus fortiter resistentibus vīneās turrēs-