Jump to content

Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/155

E Wikisource
Haec pagina emendata est
74
de bello gallico

fuērunt Tarbellī, Bigerriōnēs, Ptiāniī, Vocātēs, Tarusātēs, Elusātēs, Gatēs, Auscī, Garumnī, Sibuzātēs, Cocosātēs; paucae ūltimae nātiōnēs annī tempore cōnfīsae, quod hiems suberat, id facere neglēxērunt.

cc. 28-29.

28. Eōdem ferē tempore Caesar, etsī prope exācta iam aestās erat, tamen, quod omnī Galliā pācātā Morinī Menapiīque supererant, quī in armīs essent neque ad eum umquam lēgātōs dē pāce mīsissent, arbitrātus id bellum celeriter cōnficī posse, eō exercitum dūxit; quī longē aliā ratiōne āc reliquī Gallī bellum gerere coepērunt. Nam quod intellegēbant māximās nātiōnēs, quae proeliō contendissent, pulsās superātāsque esse, continentēsque silvās āc palūdēs habēbant, eō sē suaque omnia contulēurnt. Ad quārum initium silvārum cum Caesar pervēnisset castraque mūnīre īnstituisset, neque hostis interim vīsus esset, dispersīs in opere nostrīs subitō ex omnibus partibus silvae ēvolāvērunt et in nostrōs impetum fēcērunt. Nostrī celeriter arma cēpērunt eōsque in silvās reppulērunt et complūribus interfectīs longius impedītiōribus locīs secūtī paucōs ex suis dēperdidērunt.

29. Reliquīs deinceps diēbus Caesar silvās caedere īnstituit et, nē quis inermibus imprūdentibusque mīlitibus ab latere impetus fierī posset, omnem eam māteriam, quae erat caesa, conversam ad hostem collocābat et prō vāllō ad utrumque latus exstruēbat. Incrēdibilī celeritāte māgnō spatiō paucīs diēbus cōnfectō, cum iam pecus atque extrēma impedīmenta ā nostrīs tenērentur, ipsī