Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/154

E Wikisource
Haec pagina emendata est
73
lib. iii., cap. xxiv.-xxvii.

coniectīs dēfēnsōrēs vāllō mūnītiōnibusque dēpellerent, auxiliārēsque, quibus ad pūgnam nōn multum Crassus cōnfīdēbat, lapidibus tēlīsque subministrandīs et ad aggerem caespitibus comportandīs speciem atque opīniōnem pūgnantium praebērent, cum item ab hostibus cōnstanter āc nōn timidē pūgnārētur tēlaque ex locō superiōre missa nōn frūstrā acciderent, equitēs circumitīs hostium castrīs Crassō renūntiāvērunt nōn eādem esse dīligentiā ab decumānā portā castra mūnīta facilemque aditum habēre.

26. Crassus equitum praefectōs cohortātus, ut māgnīs praemiīs pollicitātiōnibusque suōs excitārent, quid fierī velit ostendit. Illī, ut erat imperātum, dēvectīs iīs cohortibus, quae praesidiō castrīs relictae intrītae ab labōre erant, et longiōre itinere circumductīs, nē ex hostium castrīs cōnspicī possent, omnium oculīs mentibusque ad pūgnam intentīs, celeriter ad eās, quās dīximus, mūnītiōnēs, pervēnērunt atque hīs prōrutīs prius in hostium castrīs cōnstitērunt, quam plānē ab hīs vidērī aut, quid reī gererētur, cōgnōscī posset. Tum vērō clāmōre ab eā parte audītō nostrī redintegrātīs vīribus, quod plērumque in spē victōriae accidere cōnsuēvit, ācrius impūgnāre coepērunt. Hostēs undique circumventī, dēspērātīs omnibus rēbus, sē per mūnītiōnēs dēicere et fugā salūtem petere contendērunt. Quōs equitātus apertissimīs campīs cōnsectātus, ex mīlium l numerō, quae ex Aquītāniā Cantabrīsque convēnisse cōnstābat, vix quārtā parte relictā, multā nocte sē in castra recipit.

Māxima pars Aquītāniae in dēditiōnem accipitur.

27. Hāc audītā pūgnā, māxima pars Aquītāniae sēsē Crassō dēdidit obsidēsque ūltrō mīsit; quō in numerō