Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/160

E Wikisource
Haec pagina emendata est
77
lib. iv., cap. i.-iii.

vīrēs alit et immānī corporum māgnitūdine hominēs efficit. Atque in eam sē cōnsuētūdinem addūxērunt, ut locīs frīgidissimīs neque vestītūs praeter pellēs habērent quicquam, quārum propter exiguitātem māgna est corporis pars aperta, et lavārentur in flūminibus.

2. Mercātōribus est aditus magis eō, ut, quae bellō cēperint, quibus vēndant, habeant, quam quō ūllam rem ad sē importārī dēsīderent. Quīn etiam iūmentīs, quibus māximē Gallī dēlectantur, quaeque impēnsō parant pretiō, [Germānī] importātīs nōn ūtuntur, sed quae sunt apud eōs nāta, parva atque dēfōrmia, haec cotīdiānā exercitātiōne, summī ut sint labōris, efficiunt. Equestribus proeliīs saepe ex equīs dēsiliunt āc pedibus proeliantur, equōsque eōdem remanēre vēstīgiō assuēfēcērunt, ad quōs sē celeriter, cum ūsus est, recipiunt; neque eōrum mōribus turpius quicquam aut inertius habētur quam ephippiīs ūtī. Itaque ad quemvis numerum ephippiātōrum equitum quamvīs paucī adīre audent. Vīnum omnīnō ad sē importārī nōn sinunt, quod eā rē ad labōrem ferendum remollēscere hominēs atque effēminārī arbitrantur.

3. Publicē māximam putant esse laudem, quam lātissimē ā suīs fīnibus vacāre agrōs: hāc rē sīgnificārī, māgnum numerum cīvitātum suam vim sustinēre nōn posse. Itaque ūnā ex parte ā Suēbīs circiter mīlia passuum centum agrī vacāre dīcuntur. Ad alteram parte succēdunt Ubiī, quōrum fuit cīvitās ampla atque flōrēns, ut est captus Germānōrum; iī paulō, quamquam sunt ēiusdem generis, sunt cēteris hūmāniōrēs, proptereā quod Rhēnum attingunt, multumque ad eōs mercātōrēs ventitant, et ipsī propter propinquitātem Gallicīs sunt