Jump to content

Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/161

E Wikisource
Haec pagina emendata est
78
de bello gallico.

mōribus assuēfactī. Hōs cum Suēbī multīs saepe bellīs expertī propter amplitūdinem gravitātemque cīvitātis fīnibus expellere nōn potuissent, tamen vectīgālēs sibi fēcērunt āc multō humiliōrēs īnfīrmiōrēsque redēgērunt.

4. In eādem causā fuērunt Usipetēs et Tencterī, quōs suprā dīximus, quī complūrēs annōs Suēbōrum vim sustinuērunt, ad extrēmum tamen agrīs expulsī et multīs locīs Germāniae triennium vagātī ad Rhēnum pervēnērunt: quās regiōnēs Menapiī incolēbant. Hī ad utramque rīpam flūminis agrōs, aedificia vīcōsque habēbant; sed tantae multitūdinis adventū perterritī, ex iīs aedificiīs, quae trāns flūmen habuerant, dēmigrāverant et cis Rhēnum dispositīs praesidiīs Germānōs trānsīre prohibēbant. Illī omnia expertī cum neque vī contendere propter Menapiōrum possent, revertī sē in suās sēdēs regiōnēsque simulāvērunt et trīduī viam prōgressī rūrsus revertērunt atque, omnī hōc itinere ūnā nocte equitātū cōnfectō, īnsciōs inopīnantēsque Menapiōs oppressērunt, quī dē Germānōrum discēssū per explōrātōrēs certiōrēs factī sine metū trāns Rhēnum in suōs vicōs remigrāverant. Hīs interfectīs nāvibusque eōrum occupātīs, prius quam ea pars Menapiōrum, quae citrā Rhēnum erat, certior fieret, flūmen trānsiērunt atque, omnibus eōrum aedificiīs occupatīs, reliquam partem hiemis sē eōrum cōpiīs aluērunt.

Caesar Germānīs obviam exercitum dūcit; eōrum legātiō.

5. Hīs dē rēbus Caesar certior factus et īnfīrmitātem Gallōrum veritus, quod sunt in cōnsiliīs capiendīs mōbilēs et novīs plērumque rēbus student, nihil hīs committen-