Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/167

E Wikisource
Haec pagina emendata est
84
de bello gallico

capitum ccccxxx mīlium fuisset, se in castra recēpērunt. Caesar iīs, quōs in castrīs retinuerat discēndī potestātem fēcit. Illī supplicia cruciātūsque Gallōrum veritī, quōrum agrōs vexāverant, remanēre sē apud eum velle dīxērunt. Hīs Caesar lībertātem concēssit.

cc. 16-19.

16. Germānicō bellō cōnfectō, multīs dē causīs Caesar statuit sibi Rhēnum esse trānseundum; quārum illa fuit iūstissima, quod, cum vidēret Germānōs tam facile impellī ut in Galliam venīrent, suīs quoque rēbus eōs timēre voluit, cum intellegerent et posse et audēre populī Rōmānī exercitum Rhēnum trānsīre. Accēssit etiam, quod illa pars equitātūs Usipetum et Tencterōrum, quam suprā commemorāvī praedandī frūmentandīque causā Mosam trānsīsse neque proeliō interfuisse, post fugam suōrum sē trāns Rhēnum in fīnēs Sugambrōrum recēperat sēque cum hīs coniūnxerat. Ad quōs cum Caesar nūntiōs mīsisset, quī postulārent, eōs, quī sibi Galliaeque bellum intulissent, sibi dēderent, respondērunt: Populī Rōmānī imperium Rhēnum fīnīre: sī sē invītō Germānōs in Galliam trānsīre nōn aequum exīstimārēt, cūr suī quidquam esse imperiī aut potestātis trāns Rhēnum pōstulāret? Ubiī autem, quī ūnī ex Trānsrhēnānīs ad Caesarem lēgātōs mīserant, amīcitiam fēcerant, obsidēs dederant, māgnopere ōrābant, ut sibi auxilium ferret, quod graviter ab Suēbīs premerentur; vel, sī id facere occupātiōnibus reī pūblīcae prohibērētur, exercitum modo Rhēnum trānsportāret: id sidi ad auxilium spemque reliquī temporis satis futūrum. Tan-