Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/166

E Wikisource
Haec pagina emendata est
83
lib. iv., cap. xiii.-xv.

busque nātūs adhibitīs ad eum in castra vēnērunt, simul, ut dīcēbātur, pūrgandī suī causā, quod contrā, atque esset dictum et ipsī petissent, dē indūtiīs fallendō impetrārent. Quōs sibi Caesar oblātōs gāvīsus illōs retinērī iūssit: ipse ōmnēs cōpiās castrīs ēdūxit equitātumque, quod recentī proeliō perterritum esse exīstimābat, āgmen subsequī iūssit.

14. Aciē triplicī īnstitūtā et celeriter viii mīlium itinere cōnfectō, prius ad hostium castra pervēnit quam quid agerētur Germānī sentīre posesnt. Quī omnibus rēbus subitō perterritī et celeritāte adventūs nostrī et discēssū suōrum, neque cōnsiliī habendī neque arma capiendī spariō datō, perturbantur, cōpiāsne adversus hostem dūcere, an castra dēfendere, an fugā salūtem petere praestāret. Quōrum timor cum fremitū et concrusū sīgnificārētur, mīlitēs nostrī prīstinī diēī perfidiā incitātī in castra irrūpērunt. Quō locō quī celeriter arma capere potuērunt, paulisper nostrīs restitērunt atque inter carrōs impedīmentaque proelium commīsērunt; at reliqua multitūdō puerōrum mulierumque (nam cum omnibus suīs domō excēsserant Rhēnumque trānsierant) passim fugere coepit; ad quōs cōnsectandōs Caesar equitātum mīsit.

15. Germānī, post tergum clāmōre audītō, cum suōs interficī vidērent, armīs abiectīs sīgnīsque mīlitāribus relictīs sē ex castrīs ēiēcērunt, et cum ad cōnfluentem Mosae et Rhēnī pervēnissent, reliquā fugā dēspērātā, māgnō numerō interfectō, reliquī sē in flūmen praecipitāvērunt atque ibi timōre, lassitūdine, vī flūminis oppressī periērunt. Nostrī ad ūnum omnēs incolumēs, perpaucīs vulnerātīs, ex tantī belli timōre, cum hostium numerus