Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/70

E Wikisource
Haec pagina emendata est
7
lib. i., cap. ix.-xi.

quam fēcerat, T. Labiēnum lēgātum praeficit; ipse in Ītaliam māgnīs itineribus contendit duāsque ibi legiōnēs cōnscribit et trēs, quae circum Aquilēiam hiemābant, ex hībernīs ēdūcit et, quā proximum iter in ūlteriōrem Galliam per Alpēs erat, cum hīs quīnque legiōnibus īre contendit. Ibi Ceutronēs et Graiocelī et Caturīgēs, locīs superiōribus occupātīs, itinere exercitum prohibēre cōnantur. Complūribus hīs proeliīs pulsīs, ab Ocelō, quod est citeriōris prōvinciae extrēmum, in fīnēs Vocontiōrum ūlteriōris prōvinciae diē septimō pervenit: inde in Allobrogum fīnēs, ab Allobrogibus in Segūsiāvōs exercitum dūcit. Hī sunt extrā prōvinciam trāns Rhodanum prīmī.

Gallōrum dē Helvētiōrum iniūriīs querēlae.

11. Helvētiī iam per angustiās et fīnēs Sēquanōrum suās cōpiās trādūxerant et in Aeduōrum fīnēs pervēnerant eōrumque agrōs populābantur. Aeduī, cum sē suaque ab iīs dēfendere nōn possent, lēgātōs ad Caesarem mittunt rogātum auxilium: Ita sē omnī tempore dē populō Rōmānō meritōs esse, ut, paene in cōnspectū exercitūs nostrī, agrī vāstārī, līberī eōrum in servitūtem abdūcī, oppida expūgnārī nōn dēbuerint. Eōdem tempore Ambarrī, necessāriī et cōnsanguineī Aeduōrum, Caesarem certiōrem faciunt sēsē, dēpopulātīs agrīs, nōn facile ab oppidīs vim hostium prohibēre. Item Allobrogēs, quī trāns Rhodanum vīcōs possessiōnēsque habēbant, fugā sē ad Caesarem recipiunt et dēmōnstrant sibi praeter agrī solum nihil esse reliquī. Quibus rēbus adductus Caesar nōn exspectandum sibi statuit, dum omnibus fortūnīs sociōrum cōnsūmptīs in Santonōs Helvētiī pervenīrent.