Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/71

E Wikisource
Haec pagina emendata est
8
de bello gallico
Clādēs Tigurīnōrum.

12. Flūmen est Arar, quod per fīnēs Aeduōrum et Sēquanōrum in Rhodanum īnfluit, incrēdibilī lēnitāte, ita ut oculīs, in utram partem fluat, iūdicārī nōn possit. Id Helvētiī ratibus āc lintribus iūnctīs trānsībant. Ubi per explōrātōrēs Caesar certior factus est, trēs iam partēs cōpiārum Helvētiōs id flūmen trādūxisse, quārtam ferē partem citrā flūmen Ararim reliquam esse, dē tertiā vigiliā cum legiōnibus tribus ē castrīs profectus ad eam partem pervēnit, quae nōndum flūmen trānsierat. Eōs impedītōs et inopīnantēs aggressus māgnam partem eōrum concīdit: reliquī sēsē fugae mandārunt atque in proximās silvās abdidērunt. Is pāgus appellābātur Tigurīnus: nam omnis cīvitās Helvētia in quattuor pāgōs dīvīsa est. Hīc pāgus ūnus, cum domō exīsset patrum nostrōrum memoriā, L. Cassium cōnsulem interfēcerat et ēius exercitum sub iugum mīserat. Ita sīve cāsū sīve cōnsiliō deōrum immortālium, quae pars cīvitātis Helvētiae īnsīgnem calamitātem populō Rōmānō intulerat, ea prīnceps poenās persolvit. Quā in rē Caesar nōn sōlum pūblicās, sed etiam prīvātās iniūriās ultus est, quod ēius socerī L. Pīsōnis avum, L. Pīsōnem lēgātum, Tigurīnī eōdem proeliō, quō Cassium, interfēcerant.

Helvētiā per lēgātōs cum Caesar agunt.

13. Hōc proeliō factō, reliquās cōpiās Helvētiōrum ut cōnsequī posset, pontem in Arare faciendum cūrat atque ita exercitum trādūcit. Helvētiī repentīnō ēius adventū commōtī, cum id, quod ipsī diēbus xx aegerrimē cōnfēcerant, ut flūmen trānsīrent, illum ūnō diē fēcisse intellegerent, lēgātōs ad eum mittunt, cūius lēgātiōnis Dīvicō