Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/73

E Wikisource
Haec pagina emendata est
10
de bello gallico

ab iīs sibi dentur, utī ea, quae pollicenatur, factūrōs intellegat, et sī Aeduīs dē iniuriīs, quās ipsīs sociīsque eōrum intulerint, item sī Allobrogibus satisfaciant, sēsē cum iīs pācem esse factūrum. Dīvicō respondit: Ita Helvētiōs ā māiōribus suīs īnstitūtōs esse, utī obsidēs accipere, nōn dare cōnsuērint; ēius reī populum Rōmānum esse tēstem. Hōc respōnsō datō discēssit.

Equitātus Caesaris ab Helvētiīs pulsus. Utrīusque exercitūs iter.

15. Posterō diē castra ex eō locō movent. Idem facit Caesar equitātumque omnem ad numerum quattuor mīlium, quem ex omnī prōvinciā et Aeduīs atque eōrum sociīs coāctum habēbat, praemittit, quī videant, quās in partēs hostēs iter faciant. Quī cupidius novissimum āgmen īnsecūtī aliēnō locō cum equitātū Helvētiōrum proelium committunt; et paucī dē nostrīs cadunt. Quō proeliō sublātī Helvētiī, quod quīngentīs equitibus tantam multitūdinem equitum prōpulerant, audācius subsistere nōn numquam et novissimō āgmine proeliō nostrōs lacessere coepērunt. Caesar suōs ā proeliō continēbat āc satis habēbat in praesentia hostem rapīnīs, pābulātiōnibus populātiōnibusque prohibēre. Ita diēs circiter quīndecim iter fēcērunt, utī inter novissimum hostium āgmen et nostrum prīmum nōn amplius quīnīs aut sēnīs mīlibus passuum interesset.

Caesaris cum Aeduōrum prīncipibus, Liscō et Dīviciācō, dē cīvitātis condiciōne et Dumnorīgis perfidiā colloquium.

16. Interim cotīdiē Caesar Aeduōs frūmentum, quod essent pūblicē pollicitī, flāgitāre. Nam propter frīgora, quod Gallia sub septentriōnibus, ut ante dictum est, posita est, nōn modo frūmenta in agrīs mātūra nōn erant, sed