Jump to content

Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/74

E Wikisource
Haec pagina emendata est
11
lib. i., cap. xv.-xviii.

nē pābulī quidem satis māgna cōpia suppetēbat: eō autem frūmentō, quod flūmine Arare nāvibus subvexerat, proptereā ūtī minus poterat, quod iter ab Arare Helvētiī āverterant, ā quibus discēdere nōlēbat. Diem ex diē dūcere Aeduī: cōnferrī, comportārī, adesse dīcere. Ubi sē diūtius dūcī intellēxit et diem īnstāre, quō diē frūmentum mīlitibus mētīrī oportēret, convocātīs eōrum prīncipibus, quōrum māgnam cōpiam in castrīs habēbat, in hīs Dīviciācō et Liscō, quī summō magistrātuī praeerat, quem ‘vergobretum’ appellant Aeduī, quī creātur annuus et vītae necisque in suōs habet potestātem, graviter eōs accūsat, quod, cum neque emī neque ex agrīs sūmī possit, tam necessāriō tempore, tam propinquīs hostibus ab iīs nōn sublevētur; praesertim cum māgnā ex parte eōrum precibus adductus bellum suscēperit, multō etiam gravius, quod sit dēstitūtus, queritur.

17. Tum dēmum Liscus ōrātiōne Caesaris adductus, quod anteā tacuerat, prōpōnit: Esse nōn nūllōs, quōrum auctōritās apud plēbem plūrimum valeat, quī prīvātīm plūs possint quam ipsī magistrātūs. Hōs sēditiōsā atque improbā ōrātiōne multitūdinem dēterrēre nē frūmentum cōnferant, quod dēbeant: praestāre, sī iam prīncipātum Galliae obtinēre nōn possint, Gallōrum quam Rōmānōrum imperia perferre; neque dubitāre dēbēre quīn, sī Helvētiōs superāverint Rōmānī, ūnā cum reliquā Galliā Aeduīs lībertātem sint ēreptūrī. Ab eīsdem nostra cōnsilia, quaeque in castrīs gerantur, hostibus ēnūntiārī: hōs ā sē coërcērī nōn posse. Quīn etiam, quod necessāriam rem coāctus Caesarī ēnūntiārit, intellegere sēsē, quantō id cum perīculō fēcerit, et ob eam causam, quam diū potuerit, tacuisse.

18. Caesar hāc ōrātiōne Liscī Dumnorīgem, Dīviciācī