Jump to content

Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/87

E Wikisource
Haec pagina emendata est
22
de bello gallico

īdem Dīviciācus Aeduus respondit: Hōc esse miseriōrem et graviōrem fortūnam Sēquanōrum quam reliquōrum, quod sōlī nē in occultō quidem querī neque auxilium implōrāre audērent absentisque Arviostī crūdēlitātem, velut sī cōram adesse, horrērent; proptereā quod reliquīs tamen fugae facultās darētur, Sēquanīs vērō, quī intrā fīnēs suōs Ariovistum recēpissent, quōrum oppida omnia in potestāte ēius essent, omnēs cruciātūs essent perferendī.

Colloquium ā Caesare pōstulātum, dēnegātur ā rēge. Lēgātī ā Caesare mittuntur. Ariovistī respōnsum.

33. Hīs rēbus cōgnitīs, Caesar Gallōrum animōs verbīs cōnfīrmāvit pollicitusque est, sibi eam rem cūrae futūram: māgnam sē habēre spem, et beneficiō suō et auctōritāte adductum Ariovistum fīnem iniūriīs factūrum. Hāc ōrātiōne habitā, concilium dīmīsit. Et secundum ea multae rēs eum hortābantur, qūa rē sibi eam cōgitandam et suscipiendam putāret, in prīmīs, quod Aeduōs, frātrēs cōnsaguineōsque saepe numerō ā senātū appellātōs, in servitūte atque in diciōne vidēbat Germānōrum tenērī, eōrumque obsidēs esse apud Ariovistum āc Sēquanōs intellegēbat; quod in tantō imperiō populī Rōmānī turpissimum sibi et reī pūblicae esse arbitrābātur. Paulātim autem Germānōs cōnsuēscere Rhēnum trānsīre, et in Galliam māgnam eōrum multitūdinem venīre, populō Rōmānō perīculōsum vidēbat; neque sibi hominēs ferōs āc barbarōs temperātūrōs exīstimābat, quīn, cum omnem Galliam occupāvissent, ut ante Cimbrī Teutonīque fēcissent, in prōvinciam exīrent atque inde in Ītaliam contenderent, praesertim cum Sēquanōs ā prōvinciā nostrā Rhodanus dīvideret; quibus rēbus quam mātūrrimē oc-