currendum putābat. Ipse autem Ariovistus tantōs sibi spīritūs, tantam arrogantiam sūmpserat, ut ferendus nōn vidērētur.
34. Quam ob rem placuit eī, ut ad Ariovistum lēgātōs mitteret, quī ab eō pōstulārent, utī aliquem locum medium utrīusque colloquiō dēligeret: velle sēsē dē rē pūblicā et summīs utrīusque rēbus cum eō agere. Eī lēgātiōnī Ariovistus respondit: Sī quid ipsī ā Caesare opus esset, sēsē ad eum ventūrum fuisse; sī quid ille sē velit, illum ad sē venīre oportēre. Praetereā sē neque sine exercitū in eās partēs Galliae venīre, quās Caesar possidēret, neque exercitum sine māgnō commeātū atque mōlīmentō in ūnum locum contrahere posse. Sibi autem mīrum vidērī, quid in suā Galliā, quam bellō vīcisset, aut Caesarī aut omnīnō populō Rōmānō negōtiī esset.
35. Hīs respōnsīs ad Caesarem relātīs, iterum ad eum Caesar lēgātōs cum hīs mandātīs mittit: Quoniam tantō suō populīque Rōmānī beneficiō affectus, cum in cōnsulātū suō rēx atque amīcus ā senātū appellātus esset, hanc sibi populōque Rōmānō grātiam referret, ut in colloquium venīre invitātus gravārētur neque dē commūnī rē dīscendum sibi et cōgnōscendum putāret, haec esse, quae ab eō pōstulāret: prīmum, nē quam multitūdinem hominum amplius trāns Rhēnum in Galliam trādūceret: deinde obsidēs, quōs habēret ab Aeduīs, redderet Sēquanīsque permitteret, ut, quōs illī habērent, voluntāte ēius reddere illīs licēret; nēve Aeduōs iniūriā lacesseret, nēve hīs sociīsque eōrum bellum īnferret. Sī id ita fēcisset, sibi populōque Rōmānō perpetuam grātiam atque amīcitiam cum eō futūram; sī nōn impetrāret, sēsē, quoniam M. Messālā, M. Pīsōne cōnsulibus, senātus cēnsuisset, utī,