Jump to content

Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/92

E Wikisource
Haec pagina emendata est
27
lib. i., cap. xl.

in partem aut quō cōnsilō dūcerentur, sibi quaerendum aut cōgitandum putārent. Ariovistum sē cōnsule cupidissimē populī Rōmānī amīcitiam appetīsse: cūr hunc tam temerē quisquam ab officiō discēssūrum iūdicāret? Sibi quidem persuādērī, cōgnitīs suīs pōstulātīs atque aequitāte condiciōnum perspectā, eum neque suam neque populī Rōmānī grātiam repudiātūrum. Quod sī furōre atque āmentiā impulsus bellum intulisset, quid tandem verērentur? aut cūr dē sua virtūte aut dē ipsīus dīligentiā dēspērārent? Factum ēius hostis perīculum patrum nostrōrum memoriā, cum Cimbrīs et Teutonīs ā C. Mariō pulsīs nōn minōrem laudem exercitus quam ipse imperātor meriuta vidēbātur; factum etiam nūper in Ītaliā servīlī tumultū, quōs tamen aliquid ūsus āc dīsciplīna, quae ā nōbis accēpissent, sublevārent. Ex quō iūdicārī posse, quantum habēret in sē bonī cōnstantia, proptereā quod, quōd aliquamdiū inermōs sine causā timuissent, hōs posteā armātōs āc victōrēs superāssent. Dēnique hōs esse eōsdem Germānōs, quibuscum saepe numerō Helvētiī congressī nōn sōlum in suīs, sed etiam in illōrum fīnibus plērumque superārint, quī tamen parēs esse nostrō exercituī nōn potuerint. Sī quōs adversum proelium et fuga Gallōrum commovēret, hōs, sī quaererent, reperīre posse, diūturnitāte bellī dēfatīgātīs Gallīs Ariovistum, cum multōs mēnsēs castrīs sē āc palūdibus tenuisset neque suī potestātem fēcisset, dēspērantēs iam dē pūgnā et dispersōs subitō adortum magis ratiōne et cōnsiliō quam virtute vīcisse. Cuī ratiōnī contrā hominēs barbarōs atque imperītōs locus fuisset, hāc nē ipsum quidem spērāre nostrōs exercitūs capī posse. Quī suum timōrem in reī frūmentāriae simulātiōnem angustiāsque itineris cōnferrent,