Jump to content

Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/93

E Wikisource
Haec pagina emendata est
28
de bello gallico

facere arroganter, cum aut dē officiō imperātōris dēspērāre aut praescrībere vidērentur. Haec sibi esse cūrae: frūmentum Sēquanōs, Leucōs, Lingonēs subministrāre, iamque esse in agrīs frūmenta mātūra; dē itinere ipsōs brevī tempore iūdicātūrōs. Quod nōn fore dictō audientēs neque sīgna lātūrī dīcantur, nihil sē eā rē commovērī: scīre enim, quibuscumque exercitus dictō audiēns nōn fuerit, aut male rē gestā fortūnam dēfuisse aut aliquō facinore compertō avāritiam esse convictam: suam innocnetiam perpetuā vītā, fēlīcitātem Helvētiōrum bellō esse perspectam. Itaque sē, quod in longiōrem diem collātūrus fuisset, repraesentātūrum et proximā nocte dē quārtā vigiliā castra mōtūrum, ut quam prīmum intellegere posset, utrum apud eōs pudor atque officium an timor plūs valēret. Quod sī praetereā nēmō sequātur, tamen sē cum sōlā decimā legiōne itūrum, dē quā nōn dubitāret, sibique eam praetōriam cohortem futūram. Huīc legiōnī Caesar et indulserat praecipuē et propter virtūtem cōnfīdēbat māximē.

41. Hāc ōrātiōne habitā, mirum in modum conversae sunt omnium mentēs summaque alacritās et cupiditās bellī gerendī illāta est, prīncepsque decime legiō per tribūnōs mīlitum eī gratīas ēgit, quod dē sē optimum iūdicium fēcisset, sēque esse ad bellum gerendum parātissimam cōnfīrmāvit. Deinde reliquae legiōnēs cum tribūnīs mīlitum et prīmōrum ōrdinum centuriōnibus ēgērunt, utī Caesarī satis facerent: sē neque umquam dubitāsse neque timuisse, neque dē summā bellī suum iūdicum, sed imperātōris esse exīstimāvisse. Eōrum satisfactiōne acceptā et itinere exquīsītō per Dīviciācum, quod ex Gallīs eī māximam fidem habēbat, ut mīlium