Jump to content

Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/101

E Wikisource
Haec pagina emendata est
95
lettere

invenietur esse christiana et sic fiet unum ovile et unus pastor, nescio an Romae vel Hierosolymis.

Ego autem ita Deo meo addictus sum, ex quo vidi mirabilia eius, et angelos et daemones, et passus sum multa, ut totus in spiritum versus iam sim; et si Romae per mensem praedicavero in plateis et in templis, credo germanos et gallos convolaturos sponte ad fidem absque fastidio tuo. Parum enim proficies, nisi Roma primo accipiat semina sanctae renovationis quae iaciantur eo tempore quo Antichristus sua spargit. Et nisi fallor, hic ad viginti tres annos comparebit «cornu illud loquens ingentia», et tribus annis cum dimidio durabit, et corruet et statim ecclesia renovabitur. Venient quidem Romam germani tui sponte et quasi stupidi, quando audientur verba Dei in libro quem paro; sique ibo in Germaniam, in diebus decem convertam comitem palatinum Rheni et duos alios principes qui saepe me accersierunt, et doctores et scholasticos innumeros. Spero etiam me secundum Evangelium victurum et discipulos multos adducturum, ingenio et fide pollentes. Et quidem tunc reformabitur clerus sponte, non per iudiciariam potestatem, quia ipsi irrident et spernunt epicureos reformatores. Habeo etiam arcana naturae multa et medicinam admirabilem cui et fides hominum addit vires. Ideo saepe desperatas infirmitates curavi et in omni genere scientiarum nova et recondita [ostendi| ad alliciendos sapientes: hos autem sequitur vulgus.

Aperi haec pontifici et cardinalibus. Praeterea, diarissime, si habuerimus fidem, transferemus montes: «omnia possibilia sunt credenti». Vide librum meum De magia super hoc verbo. Et certus sum Deum confirmaturum praedicationem nostram miraculis et gratiis et donis suis. Nunquid ipse non dixit: «si fuerint tres in nomine meo vel duo etc.?»; et: «sunt verba mea ut ignis et sic ut petram conterens malleus?». Ideo, frater mihi dulcissime, in Deo spes nostra, et convertemus germanos et indos. Si in marsupio et gloriola thesaurizabimus fidem discipulorum, uti faciunt concionatores nostri, erimus derisores et derisi a Deo et ab hominibus, et nihil proficiemus....

 [Neapoli,] 6 maii 1607.