Jump to content

Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/102

E Wikisource
Haec pagina emendata est
96
t. campanella

XVI

Al medesimo

Premette di rincrescergli di non poter vedere lo Schopp, di sperare un mutamento di carcere ed un modo di poter curarsi, ringrazia del consiglio di scrivere al papa ed a’ cardinali una lettera di semplici preghiere, ma insiste nei disegni e promesse che sembrano al nunzio Bastoni ed al vescovo di Caserta Gentili delle frenesie, di voler promuovere cioè una lega contro i turchi e far miracoli, non indietreggiando neppure innanzi alla prova del fuoco; ricorda la rinomanza acquistata in Calabria per la sua sapienza; dispera della riforma del clero.

... Mirifice me angit quod adspectus denegatur tuus. Aperirem enim tibi non tenacis neque vilis animi divitias, si quae tamen sunt: hoc enim ignoro. Nam cum me ipsum introspicio, exiguitatem defleo: cum ad ceteros sapere nonnulla mihi videor, ac nequaquam hoc scire quod nihil sciam, affirmare possum: hoc enim intra me modo intueor. Est stimulus patri Seraphino ut eius opera quamprimum ex hoc taetro carcere transferar. Volo enim pharmaca et curationem, eo quod plurimis angor infirmitatibus, adhibere. Scio quidem repente me sanatum iri. Haec siquidem ars mihi arridet valde. Hoc cum factum fuerit, non te tantis in moeroribus praestolabor. Quod mihi sensum tuum aperis, gratuiti est.

Si quidem literas, quibus miracula polliceor, pontifici et cardinalibus minime exhibendas censes, ac deprecatorias potius mitti consulis, libenter audio, cum praesertim adieceris auctoritatem tuam ea in re periclitaturam videri. Sed nescio satis ne tibi me declararim: non enim audeo pro salute mea, quamvis angeli omnes mihi adessent fautores, miracula polliceri. Sed proposui illa ad reipublicae salutem ostendere ut contradicentium Evangelio os obstruatur. Hoc autem ideo dixi ut videant me non modo haereticum non esse, sed etiam a Deo