Jump to content

Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/109

E Wikisource
Haec pagina emendata est
103
lettere

quidam marchio ingratus, quos recuperare velim. Ergo interim ex Metaphysica nostra scintillam elicui propter necessitatem seculi huius, et voco eam Recognitionem verae religionis, ubi per scientias omnes disputo de omnibus sectabus mundi et ostendo fidem catholicam universalem animam esse, ipsam religionem christianam romanam. Sed non de tota neque de totis. Sic enim intendo duntaxat demonstrare quod religio sit virtus naturalis a Deo in nobis indita, ac postquam negligenter dedicimus ab eodem declarata; non autem dolus. Ad id vero demonstrandum oportuit declarare palam, et quasi manibus contrectandum praebere, quod Deus sit, quod curam rerum gerit, maxime autem hominum: quod homo sit immortalis aliaque vita illi conveniat.

Falleris, Scioppi, si cogitas Germanis tuis praedicare novum articulum, credo sanctam ecclesiam: nam oportet incipere a Credo in Deum et per philosophiam naturalem non per auctoritatem. Nemo enim fidem praestat Bibliis nec Alcorano nec Evangelio, neque Luthero neque papae, nisi quatenus utile est. Credit quidem his plebicula; sed docti et principes omnes fere politici macchiavellistae sunt, utentes religione ut arte dominandi. Si enim crederent, non per vim et per sophisticam dominari contenderent. Vide quaeso, principes germani protestantes habent papam pro Antichristo et tamen ipsi dignitatem eligendi imperatorem habent a papa, nullo alio iure: quomodo ergo non vident se antichristianos esse secundum assertionem suam? Ergo neque Calvino neque papae credunt, sed propriis lucris.

Oporteret enim eos huic Antichristi dono renuntiare. Item si crederent in Deum, statim crederent quod Deus in terra scholam unam veritatis servat. Tunc per successionis iura et collationes aliarum et notas patrum agnoscerent hanc esse romanam ecclesiam. At quia vident clericos parum pietatis, plus quam ipsi, redolere; et peripateticismum dominari cum mortalitate animorum, cum aeternitate mundi, cum irrisione paradisi et inferni; astronomosque adplaudere obscurando coelestia inditia evangelica veritatis et aristotelicae falsitatis: hinc