omnia pessima suspicantur, et praefatorum auctoritas, a nobis ipsis fomentata, eradicat de cordibus eorum evangelii auctoritatem unde regnat quidam tacitus consensus mutuae deceptionis. Et haec est praeparatio solii Antichristi: ecce papatum fere prostratum. Sic enim vult Antichristus ut mundum inveniat sine unitate et sine duce. Christiani autem defendunt eum tanquam sedem unius ex sectariis, non tanquam vicariatum Dei; et diabolicis glossis limitare eius amplissimam potestatem in Petro, — «quodcunque ligaveris etc.», «pasce etc.», «confirma etc.», — pastores tacent quoniam mercenarii sunt, vix vociferantur cum desunt dapes. Et in hoc omnes peccavimus, nescio in quem querelam primo effundam.
Verum signum quo dignoscebatur olim christianus a gentili, ab hebraeo, a mahometano erat Spiritus sanctus qui visibiliter descendebat vel subito dabat donum interpretandi aut prophetandi aut miracula operandi recipientibus vivam fidem. Saltim sentiebat in se homo mutationem miram interius et meliorationem, et Spiritum sanctum in se aliquo pacto agnoscebat, sicut ait Apostolus: «vosmetipsos tentate si estis in fide. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus in vobis est? nisi forte reprobi sitis». Et Ad romanos: «qui spiritum Christi non habet, hic non est eius». Hoc autem ostendit ex prudentia carnis et vita prava dignoscendum; et alibi vocat hunc spiritum «pignus haereditatis nostrae», ac propter tale pignus spem nostram non confundi. Alibi vero docet adgnoscere ex fructibus carnis et spiritus utrumque. «Fructus», ait, «spiritus: gaudium, pax, charitas, longanimitas; et carnis opera: fornicatio, immunditia, ínimicitiae». Et alibi: «qui secundum carnem ambulant, quae carnis sunt, sapiunt» — haec est ratio politica quam vocant de statu, — «et qui secundum spiritum, quae sunt spiritus».
Est quidem semper dubietas aliqua in nobis de gratia gratum faciente, et de praedestinationis consummatione incertitudo. Sed illa non prorsus. Hi ergo qui hodierno tempore dubitant, aut Spiritum sanctum non habent et dona eius aut gelata liabent, quod non operantur, quoniam ipsi neglecto dono divino inhaerent humanis. Idcirco Apostolus Ad Timotheum, «vide», inquit,