sputum et multa pituitarum genera, quibus tamen ad bonum utitur natura. Tertio, constat homo ex spiritibus qui corpori per sanguinem componuntur: ex tenuitate enim sanguinis ipsi gignuntur ac nutriuntur, corpus vero ex crassitie eiusdem, variis concocta modis, prout membrorum diversitas indiget.
Mens vero a Deo immissa per spiritum iungitur sanguini ac deinde universitati humanae. Unius generis est spiritus nobis, non triplex, uti galenistis videtur. Habitat quidem in capite, ut in arce, et inde in genere nervoso effunditur per corpus illique sensum ac motum communicat. In corde vero semper movet necessitate, tamen a prima niente indita elevationi depressionique ab inspirato aëre pulmonibus, ex quo et cor excitatur, vivificatur moveturque; non autem, ut frigescat, respiramus, sed ut incalescat calorque intro agatur et non exhalet. Veluti follium usus ad ignem detinendum carbonibus introque pellendum contra Aristotelem et Galenum demonstrat, ut in nostris Physicis copiose demonstratum est. Hic idem spiritus omnia regit vasa; quaedam semper movet quae suae refectioni semper sunt necessaria, uti cor sanguinem in spiritus attenuans; et arterias propter idem, sed alia via, ut alibi disputando vicimus. Hic spiritus procul dubio vere nutritur, nam et sanguine nutritur quatenus in aëream transit substantiam. Inspiratio ergo non modo prodest ad pulmonis motus et cordialis sanguinis vivificationem et fuliginum expressionem, sed etiam ad spiritus universitatem, quae cerebro insidet, alendam: ideoque famelicus vini vapore et carnium odoribus statim refocillatur; et si spiritus modo esset, non etiam caro, cibo crassiori nihil indigeret. Quin non modo aër cordi et cerebro comunicatur, sed et toti corpori: quod ideo evenit, quoniam ipsum innumeris poris constat, sicuti omnia a calore constituta entia: nam calor, ut exhalet ad cognata coelestia corpora, propriae originis memor, illos effingit aperitque.
Pestis ergo, quae in aëre fit, non afficit sanguinem aut vasa et statuam humanam primo, sed spiritus ipsos. Itaque medicorum opera est fallax qui statim purgantia adhibent pharmaca et venas secant. Hoc nihil aliud est quam curare non curanda.