Jump to content

Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/120

E Wikisource
Haec pagina emendata est
114
t. campanella

atque adeo subtrahere spiritibus sanguinis alimentum et humorum sedes, ipsumque debiliorem reddere ac contra morbum invalidum efficere. Sed quoniam Galenus loquens de affectu pestilenti iners videtur et deceptus, hoc tibi aperiendum duco. Aër vaporis foetidi copia vel ex cadaveribus prodeunte, vel ex terra diu arefacta cui subito parva adventet pluvia unde fuliginosos et faeculentos vapores elevet, vel ventorum aliunde deferentium fumos pravos, praesertim ex combustis sylvis deindeque madefactis, aut ex palustribus regionibus, saepe autem eclipsis saturnina aut martialis ita solum aëremque afficit ut talibus similem vaporibus reddat aërem. Aër ergo subiens cerebri cordisque ventriculos, spiritum ipsum tenuissimum ac lucidissimum blandeque calidum sua crassitie aggravat crassumque reddit, et sua impunriate ac fuligine illius lucem obnubilat obscuratque; et suo pravo calore calorem spiritus exsuperat inque alienam immutat temperiem.

Haec ignorant medici: spiritus vero ita affectus iners redditur ac segnis ad munera vitae, non enim potest sanguinem belle attenuare, nec fuliginibus expurgare aliaque excrementa ab eo in vasa sordida separare excernereque ex arte, uti consueverat; et tunc sanguis in pravitatem actus erumpit aut in inguinibus aut sub axillis aut prope aures, ubicumque nempe consuevit natura faciles excrementis praebere vias: ibique in tumores agitur; ac tunc sectione est opus. Sed nihil prodest sectio nec evacuatio, nisi spiritus, qui sunt omnino in causa, roborentur. Hoc autem fit, si illis tenuitas et lux et calor nativus restituantur: itidem et copia, nanm imminuti iam sunt.

Ergo ante omnia vel civitatem curamus vel singulos homines, vel nos contra pestem praeparamus. Ad praeparandum ergo opus te, Seraphine, iis adhibere remedia viis quibus ingreditur morbus, ori videlicet, naribus, auribus ac deinde toti corpori, ut pori repleantur expulsivis remediis. Ergo corpus lavabis vino generoso et aromaticis perunges oleis, altero vel tertio quoque die; omnesque partes pellibus cooperies, praesertim caput, collum, aures. Naribus vero aliquid bene olentis vel exterius vel interius compictum deferes; et aures thure replebis, et cum