Jump to content

Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/121

E Wikisource
Haec pagina emendata est
115
lettere

mane surgis, theriacam sume ac generosum vinum. Rusticis vero allium detur saepe; et omnes cibos tuos odoriferis condies rebus: sintque ut plurimum arietum, vitulorum et gallinarum carnes pingues quibus flores addes farinae, macis et nucis moschatae, et ipsum muscum et huiusmodi; nec desint cocta allia nisi fastidis. Ex tuis remediis quae mihi consideranda mittis, primum laudo, quia non nihil rationale videtur. Arsenicum attenuat aërem ambientem: quod vero cordi apponis, parum prodest, quia non vias morbi respicit sed terminos, et cordis laesio quasi nulla est ad illam quae in capitis spiritibus primum fit. Curabis vero homines sonis attenuando spiritum, et laetitia et odoriferis et cibis, unde lucidi, tenues et blandi gignantur spiritus ac robusti; remedia vero matutina eructent aliquid quod ambientem immutet aërem: et ideo vinum et aromata et allia praecepi. Verum nunquam homines alloquaris ex quibus ad te ventus labatur. Sed si aquilo spirat, esto tu ad orientem; ipse vero ad occidentem, ut intermedius praetervolet aër: et contra aërem semper te munitum esse opus.

Sed cura singulorum nil quasi prodest, nisi civitas ac regio curetur communisque causa praecidatur, nam frustra gurgitem evacuas quo flumina continuo illabuntur. Ergo audi. Mane, vesperi ac meridie omnes simul exsurgant cives, et tubis, tympanis et campanis simul per horam personent: et in quolibet viculo ac domate fiant ignes ingentes, qui attenuant aërem qui perpetuo nutriantur ac praesertim ex lignis odoriferis, lauris scilicet, thymo, myrtis, iunipero et huiusmodi. Praeterea in quolibet vico et colle et via crebrae suspendantur campanae quae quidem prius ex fluoribus thuris, croci, myrrae et aliorum aromatum interius exteriusque perungantur, deinde exsiccentur ut crustula remaneat, deinde pulsentur semper vel saepissime. Similiter et tubae perungantur ac omnia denique instrumenta aërem ventilantia. Nulla quidem magia, nisi huiusmodi ignium et sonorum, aëri prodest, quibus lux, calor et tenuitas pristina restituantur. Incendantur et cortices lemonum et malorum punicorum et appiorum et huiusmodi. Praeterea supplicationes publicae fiant continuo, et quilibet civis personet quopiam