maius surrexerat Copernicus, luminare minus Tycho Brahe, additur Galilaeus coelestium occultissima nostro supponens ingenio ostiumque pandens per quod extra flammantia moenia mundi longe procedamus ad inexplorata systemata conspiciunda. Adiungeris tu, vir doctissime, sternens viam ac tutiores faciens semitas, ne animus immensa pervadens spatia aliquo vel puncto aberraret.
Doleo tamen e contra saeculi vices, quod cum felicissimum sit inventione novarum rerum in scholas tamen inventores introire non sinit: occuparunt enim illarum cathedras olim qui nugaciter philosophati sunt, non duce natura, sed proprio arbitratu cuncta metientes tantisque praestigiis animos hominum occuparunt eaque obnubilaverunt caligine, ut in somnum adeo profundum suavemque obtusis mentibus ita adegerint ut quicumque vel veritatis voce vel facie telisque diei perlucidis intrare velit ad istas, statini ira indignationeque perciti contra dulcis somni impedimenta consurgant armati explosaque luce iterum ad infamem quietem revertantur. Quapropter vagemur extra oportet donec Deus systema nostrum purget tenebris habitandumque suis reddat asseclis.
Observationes tuas laudo caeterisque commendo ut alias et ipsi capessant. Sic enim fiet ut res literaria tandem ita refulgeat, quod vel clausos sponte oculos recludat ac pastores hominum ad meliora pascula ducere divinum gregem armentumque compellant. Tu interea macte virtutis esto, et cum plura alia rimatus fueris, nos participes facito. Gaudeo iterum quod nebulas Aristotelis excusseris, sed quod epicureas veluti caecias ad te traxeris, non satis placet: si enim eas rationes amplecteris, et tu a te ipso non es, rationem habet et mundus unde et tua est; ergo non casu regitur, ergo non sine prima Sapientia, ergo non sine Deo si absque ratione fidem non mereris. Caetera Atheismus triumphatus nuper editus ostentabit. Vale.
[Romae,] 7 maii 1632.
Tuus Frater Thomas Campanella ordinis praedicatorum. |