Jump to content

Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/245

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
239
lettere

omnia curare. Sed furoris plenum arbitror eum esse qui existimat se posse Deutn concipere meliorem ac sapientiorem aut potentiorem ilio quem cogitare mens omnis auctorem rerum cogitur invictissimis rationibus; et ilio qui naturae praeest, ante nos et ante cogitatus nostros ab aeterno. Quasi pars quae sumus nos ac mens nostra, possit capere nedum totum sed supra totum. Nos infinitum apprehendimus: et quod omnibus supereminet finitum dicemus? Quomodo enim apprehendimus aut cogitamus nisi vere sit? Cogitatio autem non est atomorum corpusculorunt vix atomum alterum unum tangentium; extendctur enim extra moenia multorum ntundorum si qui essent, haec est vacuunt spati immobilis nil discurrentis, sed mentalis mundi qui corporeunt et mathematicum penetrat interius et ainbit exterius absque fine.

Quapropter mentem primam effugere posse niltil video. Et ideo quidquid accidit, ratione mentali accidere, quam si ignorem, non propterea non extat. Nec enim propterea quod mus et culex nescit scribere et sensum scripturae, propterea non extiterit qui scripsit. Praeterea mundi constructio et animalium et plantarum et partium usus et vis et nodo satis superque declarant virtutem hanc primam quam vocamus Deum. Et nulla res est quae non maximum ipsum manifestet, quod si latet ratio multorum nos, haud propterea non sit qui officinam ferrariant intrantes stupemus pueri, donec usum ferramentoruni et organorum eius didicerimus. Si natura arte regitur, igitur et politica. Igitur illi soles aliquid portendunt, si sine auctore casu quodam non fiunt, longe verius ac certius quam huius scripturae caracteres, quanto a meliori artifice mei et illorum facti sunt.

Vale, vir optime. Vide si quid non recte dixi in Triumphato atheismo, ac corrige. Vel mecum fatere soles non casu fieri, nisi respectu eorum qui usum ipsorum ignorant. Recte enim Paulus dixit: «ignorantia facit casum». Vale. Caetera domino Diodato et Moraeo.

 [Romae,] die 4 iulii 1632.

Thomas Campanella.