Jump to content

Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/378

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
372
t. campanella

CXII

Al cardinale duca di Richelieu

Dopo un cenno del De sensu rerum et magia, l’autore magnifica le virtú del Richelieu che s’augura voglia fondare la Cittá del sole da lui descritta.

Eminentissimo domino cardinali duci Richeliaeio, pari
Franciae, summo Galliarum thalassiarchae.

Commentarios De sensu rerum et magia, ante me autorem ipsorum in lucem editos, in quibus mundum esse Dei statuam vivam non mortuam, et totum et singulas partes sensu praeditas, quantus toti et partibus ad sui ipsarum conservationem et conspirationem requiritur, hominesque atque bruta intra ventrem mundi, instar vermium in nostro ventre qui nostrum sensum et vitam et fortunam non percipiunt, habitare nuper ostendimus, cum oporteret illos, postquam in lucem autor exiit numinis vi, instaurare defendereque contra stupidos rerum inspectores imperitosque iudices, — id quod fecimus ex duplici Dei codice, videlicet rerum natura et sacra scriptura, eorumque interpretibus, hoc est theologis et philosophis omnibus, exceptis iis qui Deum esse negant, ideoque vitam suae statuae non agnoscunt, — ac proinde armatos in publicum emittere, nonnisi sub tuis auspiciis, eminentissime princeps, cuius sub tutela absque timore sto, quasi prodromum triginta librorum theologiae universalis per omnes terrarum sectas incedentis, tibi nuncupandorum commoditatemque exeundi praestolantium, promulgari volo.

Etenim tu pene solus mihi videris in mundo non ut vermis sed ut aliger versari, non communis sed angelicus ales. In hunc enim nata est natura hominis generosi etiam converti, instar