Jump to content

Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/383

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
377
t. campanella

qui me male tractat nomine generalis, cuius epistolam interceptam ego ostendi domino Cardinali Duci qui valde obiurgavit patrem priorem tanquam iniustum et hispanizatum.

Nihilominus coactus fui accipere alterimi servum, praeter illuni quem ab Italia duxi fidelem vitae meae, ut mihi pararet cibimi quoniam culina infirmorum mihi prohibita fuit ab isto priore, et nihil accipio a conventi). Quapropter non mirum est si tne apud Sanctitatem Tuam accusaverunt prodigalitatis in expensis, et sunt iam quindecim menses quod liberalitatis tuae pecuniam solitam non accipio, sicut scit dominus Mazarinus, dominus Bolognettus et dominus comes de Castrovillano; et nescio quis ausus est suggerere Sanctitati Tuae mendaciter, quod ego acceperim centum aureos ultra solitimi numerimi et iterimi sim importunus petendo.

Vide quantum audent, et cimi etiam in conversione haereticoruni incessanter et libris et colloquiis laborem, aiunt me inutileter a Tua Sanctitate nutriri; nec, puto, referunt quos fructus feceritn atque faciam. Item me superabundare dicunt cum uec praeterito anno hucusque quippiam acceperim regiae pensionis a ministris viscosis et duris. Amicorum iam taedio aflfectorum usus suni gratia, et tamen plus mihi displicet Sanctitatis Tuae iracundia quam passiones meae omnes. Rogavi etiam saepe ut concederet Sanctitatis Tuae mihi honorem hunc imprimendi sua poémata cum meis Commentis — quorum volumen unum tenet eminentissimus Barberinus, a meis aemulis rogatus, qui illi dederunt, ne ad hunc honorem pervenirem. Alterimi volumen tenet pater Tontolus, cuius liabui approbationes sicut et primi; nec tamen recuperare possum. Tenet etiam pater Monstrus libruin quatripartitum, ad quatuor inagnas mundi nationes prò conversione generali omnium sectarum, approbatum Rornae nomine religionis et sacri palatii a duobus theologis doctissimis, nec vult dare; sed utitur lucubrationibus meis tanquam suis.

Quaeso, Sanctissime Pater, noli permittere contra me tantam iniustitiam, fac mihi restituantur et libri ab eis, et pecuniae a domino eleemosynario dentar corniti de Castrovillano qui