Jump to content

Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/384

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
378
t. campanella

|

curabit ad me deferri sine periodo; et redime me a caiumniis hominum ut custodiam mandata tua, pro cuius incoluinitate apud Deum et apud homines incessanter sollicitor. Deus scit et prudentia tua meae affectionis immensae erga tuas mirificas virtutes et ingenuitatis et gratitudini perpetuae non ignara. Quam nec occulta latent, nec oblivio capit.

 Parisiis, die VI aprilis 1637.

Ad S. T. pedes
humili et amantissimo corde prostratus
Frater Thomas Campanella.


CXIV

Al gran cancelliere Pietro Séguier

Indicati i criteri e la materia delle Disputationes, il filosofo
si raccomanda al Séguier, profondendosi nelle lodi di lui e degli avi.

Illustrissimo et excellentissimo domino Petro Seguierio, Galliarurp magno cancellano, religiosorum philosophorumque maecenati optimo.

Moyses, hominum sapientissimus, leges hebraeis Dei nomine laturus, a physiologicis incoepit, quorum genesim in sex diebus absolvit, dehinc humanam texit historiam ad illa usque tempora quibus a Deo legem accepit; cum ut intelligeret omnis homo eundem esse Deum qui fecit coelum et terram omniaque quae in eis sunt, et qui curat hominum genus legibusque suum dirigit ad finem, unde Plato et Varrò, graecorum et latinorum philosophorum antistites, non recte quempiam posse leges dare putant nisi Deum autorem faciat quo venerabiles fiant serventurque ex animo; tum quia moralia in naturalibus fundantur: nec politicus bonus erit qui physiologiam et historiam humanam antea non attigerit, naturas rerum hominum