Jump to content

Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/425

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
419
t. campanella


III. Haeretice dicit hominem nasci indicatimi a decreto aeterno, et non iudicandum ex operibus, nisi quatenus sunt executio illius decreti contenta in decreto ita ut non possit homo aliter tacere aut illa non tacere.

IV. Haeretice dicit quod Deus operatur peccatimi agendo cuti) causa et in causam peccati aeque ac cum causa et in causam actus boni. Et quod Deus excusatur quoniam concurrit ad actum et non deformitatem actus eflícaciter movendo hominem ad actum qui non potest esse sine deformitate quam nec Deus nec homo vult, licet non possit non inesse. Nemo enim operatur respiciens ad malum, ergo nec homo peccat quia non vult deformitatem; vel Deus magis peccat qui facit magis, et facit ut homo faciat, ut dicunt luciferiani, id in quo est deformitas, vel nullum est peccatum, ut dicunt libertini. V. Haeretice dicit quod Deus dat gratiam omnibus, sed non ut accipiant ii qui sunt reprobati ex mero decreto et non quia praesciti.

VI. Haeretice dicit quod homo damnatur defectu gratiae Dei eflícacis, et quod habet gratiam sufficientem secundum quam nemo unquam salvatur nec salvabitur nec potest acquirere gratiam etíicacem; quia Deus non vult, et non vult quia aliter decrevit ut ostenderet iram suam.

VII. Haeretice dicit quod homo per quaecumque bona opera non potest mutare sortem ncque graduili sortis, q[uonia]m et ad gradus est praedestinatus nec Deus potest mutare sortem nec graduili sortis nostrae; q[uonia]m agit ex necessitate suppositi decreti invincibilis et ab ipso et a nobis, ergo illusorie praecipit omnibus ut bene faciant et legern observent, cum non possint tacere nisi quod Deus decrevit ab aeterno et ad quod eflícaciter nunc movet; ergo falsa omnis lex, oninis philosophia cum nemo possit tacere nisi quod decretimi est.

VIII. Haeretice dicitur quod Deus facienti quod in se est ex virihus propriis adeo generaliter datis in natura, non promiserit dare gratiam supernaturalem; cum tota Scriptura et omnis lex fundetur in hac conditione: «si feceritis quae praecipio etc.». Et ilivus Thomas in quarto Sententiarum, 14, adduxerit ad probandum hoc plures scripturas, praecipue illas: «convertimini ad me et ego convertar ad vos» et «appropinquate Deo et appropinquabit vobis» et «tota die expandi manus meas ad populum» et «ego sto ad ostium et pulso si quis etc.». Imo omnia naturalia