Jump to content

Pagina:Campanella, Tommaso – Poesie, 1915 – BEIC 1777758.djvu/203

E Wikisource
Haec pagina emendata est
197
ecloga

conderet ut templum, populosque vocaret in unum.
Tanta figura notat31te mox, labentibus annis,
amplificare Dei cultum, regnumque beatum,
non modo de Solymis, cunctis de gentibus auctum32,
 65Laetum Urbanum, orbis pastorem, hinc cerno ferentem
munera sacra tibi; eius enim mens conscia fati est.
At summi regis Richelieus fidus Achates
praeparat imperio prudens molimina tanto;
cuius in ingenio coëunt ventura peractis
 70omnia quae possint, si scirent posse, ministri 33.
Campanella novum Musarum consecrat agmen.
Gallia festivos ludos accendit et ignes;
spesque suas Itali munus dant; Roma triumphos;
palmarum augurium, offert gens exosa pavores,
 75addit amicitiam lustrandique orbis elenchos.
Auroramque suae noctis Germania miscet
multiplicesque ictus reboantia fulmina belli 34.
Vah, formidatus Mahometes, tempus adesse,
cum sibi Gallorum promittunt arma ruinam 35,
 80dinumerans crebro, propria in formidine sentit.
Dicite: «Io!», populi, quibus aurea saecula reddit;
angelus ecce novus celso de sidere Martis,
iustorum Ecclesiae lumen, defensor et ordo,
Numine ab aeterno egressae Rationis amator,
 85poena tyrannorum atrox. haereseosque flagellum,
Turcarum exitium, vitiorum terror, et ingens
virtutis templum, cuius pio limine scriptum est:
«Bellorum finis pax. Per me iam itur in illam:
itur et in quo laetentur moerentia saecla,
 90dum felicem sperant regressum ossa animorum».
Tunc nostra invenient veracia dieta quietem:
ipse, triumphatis Capitolia ad alta sophistis,
victor agam currus Musarum, vindice Gallo.
Nunc patriam fugimus: sed non sine numine divûm.
 95Dum canerem fato titubantia moenia mundi,
territa me afflixit senis Hispania36lustris

̂