Jump to content

Pagina:Campanella, Tommaso – Poesie, 1915 – BEIC 1777758.djvu/211

E Wikisource
Haec pagina emendata est
205
ecloga

29. Hoc tempore novit Gallia quantum potesti nam ex uno millione cum dimidio, exacto sub Francisco I, auctoque ad decem milliones sub ultimo rege Valesiorum, nunc ad 40 milliones ascendit (ex autore in dedicatoria [Universalis Philosophiae, Parisiis, 1638] ad dominum Bullionem, aerario praefectum) longe minori gravamine quam coeteris in regnis. At cum alat Gallia 20.000.000 hominum, ex singulis centenis sumendo unum, colligit 200.000 strenuorum militum stipendiatorum, commode perpetuoque, propterea omnes terrae principes nunc magis a Gallis, quam unquam, aut ab aliis: paratur enim illi regnum universale.

30. Comparationes inter Ludovicum XIII et David regem Iudaeorum, et inter Salomonem et Delphinum.

31. Omnia in figura contingebant illis: Apostoli Corinth ., x [11].

32. Quod faciendum erat a regibus ludaeis in Iudaea tantum, hoc in toto orbe a rege summo Christianorum fiendum praesignabatur: Amos, ix [12]; et Psalm. 71 [8]; et Tob. xiii [4]; Ezech. xxxiv [23].

33. Si qualia sunt consilia domini cardinalis, tales essent et fideles executores, libertas saeculi et gloria Gallorum ascendissent ad summum.

34. Cum novum paratur imperium, nova arma fato dantur. Nunc Germanus Delphino offert bombardas semel oneratas decies illico explodentes globos.

35. Habent Turcae in suis vaticiniis quod imperium Mahometis sit delendum a Gallis; idem praedixere abb. Ioachim, Bomechobus, Sibvlla Tyburtina, Cataldus Finius. Item ex ix lib. Augustini, De Antichrist.; Anonym., fol. 11.

36. Autor non peccavit in Hispanos, prò quibus scripsit multa deceptus, ut Virgilius de Salonino. Sed Hispania, illusa terrore praesagii novarum rerum et dolis ministrorum, ipsum vexavit 27 annos in ergastulo.

37. Ut Ulysses ex antro Cyclopis vestitus pelle ovina exivit immunis, ita autor, Agni Sacri, idest Christi.

38. Fato urgebatur autor renovare scientias in carcere otiosus, transvehi Romam, et profugere in Galliam, ubi illas panderet, et signa in sole, luna et stellis posita a Christo, palliata ab astrologis, revelaret, cum nasceretur qui renovaturus orbem esset.

39. In libro Monarch. Hispaniae et in Panegyrico autoris.

40. Non modo sibyllae, prophetae veteris renovationem saeculi praedixerunt, sed etiam novi, ut Brigida, Catherina, Hieronymus