Jump to content

Pagina:Campanella, Tommaso – Poesie, 1915 – BEIC 1777758.djvu/210

E Wikisource
Haec pagina emendata est
204
ecloga

18. Partus sterilium vel sterilescentium, et precibus impetrati et praenunciati, portentosi.

19. Gallia enim semper liberavit Italiam, Romam et Pontificem summum de manibus Gothorum, Longobardorum, Sarracenorum, haereticorum, inlídelium aliorumque persecutorum.

20. Cuius rex primogenitus Ecclesiae habet charisma sanandi strumosos in signum quod in eo spes viva Ecclesiae, cuius sunt charismata dotes Christi, servatur in aeternum, et ex illa nascetur qui Ecclesiam sublevabit.

21. Quod facturus Delphinus creditur, tum ex temporis opportunitate, quae coelo nunc signatur et in prophetalibus, tum ex communi expectatione, itidem ex novis stellis et cometis et coniunctione magna reductis ad primum trigonum; item ex recentibus sibyllis Brigida, Catherina et Geltrude, hoc tempus designantibus; item ex miranda prole sterilescentium, qualiter editi sunt Isaac, Ioannes Baptista et Samuel, mirificam lucem mundo portantes; item quia impetratus est a Deo votis et precibus parentum signatorum et in nomenclatura.

22. Ex patre agnominato «luxto», et ex matre «Anna», idest «Gratia», hebraice nominata. Item quia est de stirpe Pepini et Caroli Magni et liliorum: de quibus oriturum instauratorem orbis praedixit Bomechobus, episcopus Patarae, Sibylla Tiburtina, abb.

Ioachim, Super Apoc., Cataldus Finius, in Collectis oraculis ab Anonym., fol. 62, et in Orac. Gallico ultimo et lamina abbatis Hydruntini.

23. «Ratio, Sapientia, verbum Dei», nunc «Christus» dicitur post Incarnationem, ex Augustino, Iustino, Origene.

24. Ideoque dicimur «rationales» ab ilio, ut autor est naturae; et «Christiani», ut autor gratiae: ex Iustino, Hieronymo et Origene et Augustino.

25. A quo supremus Christianorum rex Gallus dicitur «Christianissimus», «tres-chrestien».

26. Charismate, id est unctione coelitus delata in ampulla; qua reges Galli sacrantur ex tempore sancti Remigii usque ad nos. Et dum durat, durat spes in Gallis, ex Dan., ix [24]; Oseae, iii [5 (?)].

27. Charisma publicum et chrisma coeleste nulla natio habet, licet solo charismate se iactet Anglus, postquam aliquam partem Galliae occupavit. Ergo ut Gallus, non ut Anglus. Si vera ferunt.

28. Virgilii [Ecl., iv, 60] carmen poëticum et propheticum, nulli conveniens magis quam Delphino nostro.