Savonarola, Vincentius Ferrerius, Ioachim, Dionysius Cartusianus ac etiam poétae, ut Virgilius, et noviter Dantes et Ariostus et Petrarcha.
41. Rex Suetiae «civitatem solis», descriptam ab autore miro libello, putavit sibi aedificandam esse, deceptus astrologismo Tychonis.
42. Quibus temporibus, quae accident a Delphino in orbe. Coniecturae praesertim ex bonis autoribus sufficiunt ad poëticum praesagium.
43. Antichristus septiceps in Daniele et Apocalypsi duplex est, mysticus et physicus. Mystici capita sunt septem: Gentilismus, Phariseismus, Graecismus, Aristotelismus, Talmudismus, Mahometismus, Achitofellismus. At haereticismus tertia est bestia bicornis, ex sanctis Bernardino, Epiphanio, Vincendo, Augustino, exsynodo Parisiensi, ab. Ioachimo, ex i Ioan., ii [18]: «Novissima hora et multi Antichristi». Physici septem erunt regna; septem, quae in Mahomete, vero Anticristo, iuxta Annii et Ioachimi et Aureoli expositionem, vel praecursore maximo: cuius septem sunt reges, videlicet Turcarum, Persarum, Zagatainorum, Fezitarum, Mogorum, Adelitarum et Praecopitarum, ex Prophetalibus autoris.
44. Haec omnia in Daniele continentur, et Apocalypsi, Isaia et Evangelio, et certo aut mysticus, aut verus hoc tempore cadit, aut Mahometes praecursor, ut Ioachim, Catherina, ex Brigida, et alii supracitati.
45. Difficile est distinguere tempora, quoniam simul sub sigilli quinti fine clam Christus parat suos milites et Abaddon, angelus niger, antichristianos. Sequentur autem bella et mox renovationes saeculi post casum capitis Antichristi magni ex sancto Bernardino et Prophetalibus autoris; et in fine aurei saeculi, conditi sub rege Gallo maximo, exurget Gog et Magog, cauda Antichristi.
46. Septem sigilla in septem Ecclesiae aetatibus aperiuntur, in Apoc. Iam sumus in fine quintae, iuxta sanctum Vincentium, et Seraphinum Firmanum et doctores omnes, vel in principio sextae, iuxta Ioachimum. In sexta cadit Antichristus mysticus, aut Mahometes, aut verus.
47. Ex mathematicis sunt multa corpora magna unum facientia corpus, sive mundum.
48. Mundi quinque compenetrantes et compenetrati, anteriores et interiores sibi invicem, existentias rerum tuentes, idest situalis,