perfici posse, siquidem corpus existat; et quia nullus alius modus aeque conveniens occurrit ad illam explicandam, probabiliter inde conjicio corpus existere; sed probabiliter tantùm, et quamvis accurate omnia investigem, nondum tamen video ex eâ naturae corporeae ideâ distinctâ, quam in imaginatione meâ invenio, ullum sumi posse argumentum, quod necessariò concludat aliquòd corpus existere.
Soleo verò alia multa imaginari, praeter illam naturam corpoream, quae est purae Matheseos objectum, ut colores, sonos, sapores, dolorem, et similia, sed nulla tam distincte; et quia haec percipio meliùs sensu, a quo videntur ope memoriae ad imaginationem pervenisse, ut commodiùs de ipsis agam, eâdem operâ etiam de sensu est agendum, videndumque an ex iis quae isto cogitandi modo, quem sensum appello, percipiuntur, certum aliquod argumentum pro rerum corporearum existentiâ habere possim. Et primo quidem apud me hîc repetam quaenam illa sint quae antehac, ut sensu percepta, vera esse putavi, et quas ob causas id putavi; deinde etiam causas expendam propter quas eadem postea in dubium revocavi; ac denique considerabo quid mihi nunc de iisdem sit credendum. Primo itaque sensi me habere caput, manus, pedes, et membra caetera ex quibus constat illud corpus, quod tanquam meî partem, vel forte etiam tanquam me totum spectabam; sensique hoc corpus inter alia multa corpora versari, a quibus variis commodis vel incommodis affici potest, et commoda ista sensu quodam voluptatis, et incommoda sensu doloris metiebar. Atque, praeter dolorem et voluptatem, sentiebam etiam in me famem, sitim, aliosque ejusmodi appetitus; itemque corporeas quasdam propensiones ad hilaritatem, ad tristitiam, ad iram, similesque alios affectus; foris verò, praeter corporum extensionem, et figuras, et motus, sentiebam etiam in illis duritiem, et calorem, aliasque tactiles qualitates; ac praeterea lumen, et colores, et odores, et sapores, et sonos, ex quorum varietate caelum, terram, maria, et reliqua corpora ab invicem distinguebam. Nec sane absque ratione, ob ideas istarum omnium qualitatum quae cogitationi meae se offerebant, et quas solas proprie et immediate sentiebam, putabam me sentire res quasdam a meâ cogitatione plane diversas, nempe corpora a quibus ideae istae procederent; experiebar enim illas absque ullo meo consensu mihi advenire, adeo ut neque possem objectum ullum sentire, quamvis vellem, nisi illud sensûs organo esset praesens, nec possem non sentire cùm erat praesens. Cùmque ideae sensu perceptae essent multo magis vividae et expressae, et suo etiam modo magis distinctae, quàm ullae ex iis quas ipse prudens et sciens meditando effin-